Tractatus de virtutibus, Mechliniae, Dessain, 1900Quare Christus, cum esset innocens, voluit tanta pati?1° ut Deo pro peccatis nostris satisfaceret non tantum per modum sufficientis meriti et pretii intensive, sedetiam extensive per modum passionis;2° ut maximam erga Patrem et genus humanum charitatem demonstraret, videlicet, juxta voluntatem Patris,libenter acceptando acerbissimam passionem et mortem, qua et spendissima ratione manifestaretur Deijustitia, misericordia ac sapientia, et hominibus in plena luce ponerentur tum enormitas peccati, tum exemplapraecipuarum virtutum;3° ut exemplo suo nos doceret virtutes, imprimis ineffabilis erga Deum Patrem et homines charitatis; deindepatientiae, mansuetudinis, obedientiae et humilitatis.An caritas praestantissima est omnium virtutum?Affirmative: 1 Co 13,13: Nunc autem manent fides, spe, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas; Rm13,10: plenitudo ergo legis est dilectio; 1 Tm I,5: Finis autem præcepti est caritas; Col 3,14: Super omniaautem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis.1° Fides et spes attingunt Deum ut nobis bonum, et secundum quod ipso provenit nobis vel cognitio veri veladeptio boni; caritas attingit Deum ut in se bonum, utque in ipso sistat.2° Caritas pura perfectio est: fides autem et spes imperfectionem aliquam involvunt, scil. fides obscuritatem,spes absentiam boni ardui; unde hae virtutes feliciter evacuantur in patria; non caritas, quæ ibidem rationeobjecti præsentis et intuitive visi perficitur.3° Caritas est sola virtus cui justificatio ac salus annexa est, et sine qua omnis alia virtus, vel firmissima fidesaut maxima spes, nihil proderunt, ut docet Paulus, l Co 13.4° Caritas forma est omnium virtutum; non quidem intrinseca et essentialia, siquidem sine caritate veraepossunt esse virtutes, cum naturales, tum supernaturales, fides et spes; sed est forma extrinseca etaccidentalis.Recte autem dicitus caritas forma virtutum, quia virtutibus omnibus perfectionem completam tributui...
31
0